

Epistola ad Hebraeos*
Caput 11: Versus 35
Alii autem distenti,etc. In illis Patribus Veteris Testamenti, quamvis rara, fuerunt tamen exempla patientiae, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, quorum sanguinem dicit Dominus ab eis exigendum, qui in patrum suorum (a quibus illi occisi sunt) iniquitate persisterent. Et in Novo Testamento, non defuerunt temporali felicitate pollentes, in quo misericordiam Dei experimur.